Liber Leviticus*

Caput 5: Versus 8

Retorquebit caputGREG., hom. in Ezech.Mors Christi ad conjunctionem sui corporis, etc., usque ad omnes nos sibi verius in ipsam mortem suam conjunxit.GREG.Retorquebit,etc. In sacrificio Dei turtur esse debemus, ut caput nostrum ad pennulas retorqueatur, id est, sensus ad virtutes. Per caput, mentem intelligimus, quia sicut caput corpus, ita mens actiones regit. Sed caput collo inhaeret, nec funditus abscinditur, quia mens nostra a carnis delectatione est separanda, non a carnis necessaria cura, nec curam carnis faciamus in desideriisRom. 13.. Caput ergo turturis partim abscindatur, et partim collo inhaereat.Abrumpatur,etc. Vult nos non servire corpori, sed abrumpi vel retorqueri, ne lex peccati regnet in membris nostris. Quia vero corpus nostrum non debemus odio habere, nec diaboli facturam secundum haereticos existimare, sed menti supponere, non praecipit separari corpus a collo, utrumque enim unius ejusdemque creatura est.
(* Traductions européennes)